DRACHMA

DRACHMA
DRACHMA
Gr. Δραχμὴ, genus nummi, quod interdum λεπτὸν ὁλκὴν, ὀβολὸν, δηνἀριον, quoque iidem dicebant, Romanis Denarius fuit, h. e. sesterti quatuor. Quod ad pondus, septem drachmae unciam incurrunt; unde consequitur, cum libra sit 12. unciarum, 84. drachmas fore in libra. Hinc Scribon. Larg.Ep. ad Callistun: Erat autem nota denarii unius pro Graeca drachma. Aeque
enim in libra octoginta quatuor apud nos, quot drachmae apud Graecos incurrunt. Vide Oiselium Notis in A. Gell. l. 1. c. 8. μυρίας δραχμὰς ἥ τάλαντον. poposcit infra μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν. Verum subtili examine minam a libra, Drachmam a denario differre, docet Budaeus: interim cum ad eius pondus proximus accederet denatius, utriusque par fuit ratio habita. Octavam unciae partem fuisse, asserit Ioh. Frid. Gronov. ex Isid. l. 14. c. 24. Drachma octava pars unciae est et denariipondus, argenti tribus constans scrupulis. i. e. octodecim siliquis. Hinc Fannius.
Uncia fit drachmis bis quatuor: unde putandum
Grammata dicta, quod haec viginti quatuor in se
Uncia habet.
Et Volusius Dividitur uncia in scriptula viginti quatuor. Idem Ioh. Frid. Gronov. contra Hotomann. non 84. sed noaginta sex drachmas libram efficere, probat. Namqueve et Fannius Remnius, modo laudatus:
Accipe praeterea patrio quam nomine Graii
Mnan vocitant, nostrique minam dixere priores:
Centum hae sunt drachmae. Quod si decerpseris illis
Quatuor, efficies hanc nostram denique libram.
Et Priscianus Italica autem mina drachmas habet nonaginta sex etc. Valebat Drachma Attica sex obolos, sicut Aeginaea decem: porro habebat 48. chalcos, et argentea decima pars fuit scutati aurei. Nam in argento et auro, non in aere, vetustiores drachmam ponebant, vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. passim. Nomen quod attinet, Drachma δράττεςθαι, i. e. continere dicitur: quia comptehendit tantum κερμάτων sive κερματίων, (sic Graeci vocabant exiguos numulos aereos, quos cum Seneca minutias aeris vocare possumus) quantum manu quis in pugnum contractâ capere ac continere possit. Cum antiquam ὀβολοῦ, tum hanc Drachmae originationem discimus,m partim ex vett. Grammaticis, partim illo Plutarchi loco in Lysandro? Κινδυνεὐει δὲ καὶ τὸ πάμπαν αρχαῖον οὕτως ἔκειν, ὀβελίςκοις χρωμένων νομίσμασι σιδηροῖς: ἐνίων δὲ χαλκοῖς ἀφ᾿ ὧν παραμένει πλῆθος ἔτι καὶ νῦν τῆς κερμάτων ὀβολοὺς καλεῖςθαι. δραχμην` δὲ τοὺς ἕξ ὀβολοὺς. τοσούτου γὰρ ἡ χεὶρ περιεδράττετο, Videtur autem omnino vetus moneta sic se habere, quia obeliscis utebantur (i. e. numulis obeli siguram imitantibus) ferreis, quidam etiam aereis. Unde permanet, ut hodieque multitudo minutiarum aeris oboli vocentur: Drachmae autem sex oboli, quia tantum manus complectebatur. Oiselius vero loco supra laudato ab Hebraeo [Gap desc: Hebrew] idem significante vocem deducit: Invenias Nehem, c. 7. v. 70. Vide voss. in Etymol. Mentio Drachmae in N. T. Lucae c. 15. v. 8. At quae mulier habens drachmas decem etc. item Act. c. 19. v. 19. ubi αργυρίου argentei nomine venit. Erat autem apud Iudaeos quatta pars sicli. Hinc Δίδραχμον, Didrachmum, Matth. c. 17. v. 24. ubi Syriaca versio habet Duo Zuzim, qui idem valuêre apud Hebraeos, quod Denarius apud Romanos duplex. Istiusmodi Didrachmus numus seu siclus dimidius olim apud Israelitas quotannis templo pendebatur, ab omnibus vicesimum Annum egressis, Vide Exod. c. 30. v. 13. quod tributum postea a Caesare in suos usus conversum, coccasionem dedit Iudaeis, quaerendi e Servatore nostro: An liceat Caesari tributum solvere? Quibus Christus respondit, Reddite Caesari quae Caesaris sunt: et Deo quae Dei sunt. Itaque religiosiores ex illis, utrumque pependêrunt, Caesari suum et Templo suum Didrachmum: donec, everso templo, Vespasianus Capitolio id pendi lege iussit. Vide infra Semiciclus Apud Graecos Drdrachmus aureus, Gr. χρυσοῦς, pro argenti valebat drachmis viginti: quot drachmas fecêre decem Didrachmi argentei etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebraeorum l. ult. c. ult. etc. ut et infra, in voce Minuti, it. Orator. Quingenti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Drachma — • A Greek silver coin Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Drachma     Drachma     † Catholic …   Catholic encyclopedia

  • Drachma — Drach ma, n.; pl. E. {Drachmas}, L. {Drachm[ae]}. [L., fr. Gr. ?. See {Dram}.] 1. A silver coin among the ancient Greeks, having a different value in different States and at different periods. The average value of the Attic drachma is computed to …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Drachma — (Drachme, gr.), 1) antike Silbermünze von verschiedenem Werthe: a) die D. von Abacänum (in Sicilien), = 8 Sgr.; b) von Ägina = 12 Sgr.; c) von Alexandria = 10 Sgr. 11 Pf.; d) die große attische = 7 Sgr.; e) die mittlere attische = 61/2 Sgr.; f)… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • drachma — 1570s, from Gk. drakhme, an Attic coin and weight, probably originally a handful (see DRAM (Cf. dram)). Earlier as dragme (late 14c.), from O.Fr. dragme, from M.L. dragma …   Etymology dictionary

  • drachma — drachmà sf. (2) TrpŽ 1. Graikijos piniginis vienetas. 2. senovinis vaistinių svorio matas, lygus 3,732 g …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • drachma — a silver coin of ancient Greece (and the monetary unit of modern Greece before the introduction of the euro in 2002), has the plural form drachmas …   Modern English usage

  • drachma — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż Ia, CMc. drachmamie {{/stl 8}}{{stl 20}} {{/stl 20}}{{stl 12}}1. {{/stl 12}}{{stl 7}} jednostka monetarna we współczesnej Grecji {{/stl 7}}{{stl 20}} {{/stl 20}}{{stl 12}}2. {{/stl 12}}{{stl 7}} srebrna moneta bita w… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • drachma — ► NOUN (pl. drachmas or drachmae) 1) the basic monetary unit of Greece. 2) a silver coin of ancient Greece. ORIGIN Greek drakhm , an Attic weight and coin …   English terms dictionary

  • drachma — [drak′mə] n. pl. drachmas, drachmae [drak′mē] drachmai [drak′mī΄] [L < Gr drachmē, lit., a handful < drassesthai, to grasp, take by handfuls < IE base * dergh , to grip > TARGE] 1. an ancient Greek silver coin 2. an ancient Greek unit …   English World dictionary

  • drachma — drachmal, adj. /drak meuh, drahk /, n., pl. drachmas, drachmae / mee/. 1. a cupronickel coin and monetary unit of modern Greece, equal to 100 lepta. Abbr.: dr., drch. 2. the principal silver coin of ancient Greece. 3. a small unit of weight in… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”